monumenta.ch > Ambrosius > 45 > 65 > 7 > 2 > 9 > 8 > 1 > 2 > 3 > 4 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 4 > 5 > 2 > 2 > 12 > 20 > 10 > 107 > 3 > 29 > 1 > 102 > 14 > 2 > 106 > 20 > 104 > 20 > 2 > 9 > 14 > 109 > 4 > 5 > 108 > 15 > 10 > 14 > 20 > 2 > 3 > 11 > 113 > 17 > 13 > 105 > 12 > 15 > 101 > 16 > 110 > 14 > 14 > 10 > 1 > 11 > 111 > 21 > 19 > 18 > 27 > 31 > 14 > 6 > 17 > 15 > 13 > 25 > 26 > 1 > 23 > 20 > 15 > 112 > 10 > 14 > 16 > 6 > 11
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 10 <<<     >>> § 12

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 11

1 nolo enim mireris si propheta animam suam dicit esse exagitatam, cum dixerit ipse dominus Iesus: nunc anima mea turbata est.
2 qui enim suscepit nostras infirmitates nostrum quoque suscepit affectum, in quo et tristis erat usque ad mortem, non propter mortem; mors enim uoluntaria maestitiam habere non potuerat, in qua futura erat uniuersorum laetitia, uniuersorum refectio.
3 de qua et alibi dixit: et surrexi et uidi, et somnus dulcis mihi factus est.
4 bonus somnus qui fecit non esurire esurientes.
5 non sitire sitientes, quibus sacramentorum dulcedinem praeparauit.
6 quomodo ergo anima eius timore turbata est, qui fecit aliorum animas non timere? tristis ergo usque ad mortem, donec consummaretur gratia.
7 quod probatur ipsius testimonio dicentis de morte sua: baptisma habeo baptizari.
8 et quomodo angor, usque dum perficiatur?
Ambrosius HOME

bnf1732.314

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik