Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 9
| 1 | quoniam ingrediar inquit in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum dei in uoceexultationisetconfessionissonitusepulantis. |
| 2 | non inmerito flebat, quoniam uersaretur in terris, cui caelestia tabernacula deberentur et quem aulae potentis expectaret introitus. |
| 3 | denique illam solam omnibus regni sui opibus praeferebat, sicut ipse testificatus est alibi dicens: unam petiui a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnes dies uitae meae et ut uideam delectationem domini. |
| 4 | delectatio domini in ecclesia est. |
| 5 | ecclesia est imago caelestium; etenim postquam umbra praeteriit, imago successit. |
| 6 | umbra synagoga est: in umbra lex, in euangelio ueritas. |
| 7 | ideo in euangelii lumine ueritatis imago resplendet. |
| 8 | flebat igitur propheta quia differebantur plena gratia bona et referta laetitiae. |