Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 5
| 1 | merito ergo ceruus factus est dominus, ut tales sibi ceruos uox domini praepararet, de quibus ait: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur nouis, serpentes tollent et si mortiferum quid biberint, non illis nocebit. |
| 2 | tollebant enim serpentes, cum spiritu oris sui sancti apostoli de latebris corporum eruerent nequitias spiritalis, nec uenena mortifera sentiebant. |
| 3 | denique cum exiliens de sarmentis Paulum uipera momordisset, uidentes barbari pendentem uiperam de manu eius, putabant repente moriturum. |
| 4 | at ille stabat intrepidus nec uulnere moliebatur nec ueneno infundebatur. |
| 5 | unde uidentes eum non tamquam hominis condicione genitum, sed tamquam dei gratia editum supra homines esse arbitrabantur. |
| 6 | uide ceruum uiperas de latebris eruentem spiritu diuino, qui erat in naribus eius, sicut dixit lob. |
| 7 | conuersus inquit Paulus in spiritu et respiciens cum dolore ad pythonem ait: praecipio tibi in nomine domini Iesu Christi continuo exire ab ea. |
| 8 | et exiuit eadem hora. |
| 9 | uide ceruum quando uenit ad baptismum et sacri fontis ablutus inriguo omnia persecutionis uenena reiecit. |
| 10 | uide ceruum dominum Iesum, quando uenit ad Iohannem Baptistam et dicenti sibi Iohanni: ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? respondit: sine modo. |
| 11 | et hoc dicto in aquas salutem sitiens publicam tota auiditate descendit. |
| 12 | sed iam satis nobis in exordio tractatus sicut in principio anni more uulgi ceruus adlusit. |
| 13 | pergamus ad cetera. |