monumenta.ch > Ambrosius > 70 > 2 > 42 > 4 > 3 > 3 > . . . > 16 > 10 > 9 > 5 > 8 > 21 > 59 > 34 > 4 > 7 > 3 > 44 > 74 > 28 > 46 > 5 > 72 > 3 > 7 > 30 > 52 > 75 > 55 > 60 > 82 > > 3 > 43 > 36 > 2 > 68 > 79 > 35 > 1 > 6 > 2 > . . . > 2 > 9 > 8 > 2 > 4 > . . . > 2 > 5 > 7 > 2 > 12 > 3 > 12 > 2 > 12 > 1 > 6 > 9 > 1
>>> Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 2

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 4, § 1

1 Multi quidem deplorauerunt infirmitatem fragilitatis humanae, .
2 excellentius tamen ceteris sanctus Iob et sanctus Dauid.
3 ille superior directus uehemens acer et quasi grauibus exasperatus doloribus maiore coturno : hic blandus et placidus atque mansuetus, mitiore affectu, ut uere quem imitandum sibi proposuit cerui imitaretur affectum.
4 nec te moueat, si tantum prophetam ferae similitudine uidear praedicare, cum legeris ad apostolos dictum: estote astuti sicut serpentes, simplices sicut columbae.
Ambrosius HOME

bnf1732.353

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik