Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 26
| 1 | ++ pulchre addidit apud te; comparatione enim caelestium homo quid est nisi iumentum inrationabile ? nam et stellae, cum sint lucidae, uanescunt solis exortu. |
| 2 | et Moyses ait: non sum idoneus ab hesterno die. |
| 3 | ex quo coepisti loqui cum seruo tuo. |
| 4 | et tenui inquit uoce et tardilocus sum. |
| 5 | ita ergo et homo, non dicam Christi, sed angelorum comparatione mutum uidetur esse iumentum. |
| 6 | sed tamen nemo desperet, quia homines et iumenta saluos facit dominus. |
| 7 | et ideo quia non ex me, sed ex te didici, tibi adhaerebo semper, ut desinam esse iumentum, et dicas mihi: tu autem hic sta mecum. |
| 8 | circumfusus enim dei gratia incipit homo esse qui per imprudentiam praetendebat insensibilitatem et inscientiam bestialem; homo enim eo probatur, si capax sit rationis et gratiae, itaque a mutis animalibus separatum esse se gaudet et in hominum adscitum esse consortia, quae deus uisitat et tuetur. |
| 9 | quid est enim homo nisi quia eius memor est dominus aut quia a domino uisitatur? |