monumenta.ch > Ambrosius > 22 > 13 > 105 > 12 > 15 > 101 > 16 > 110 > 14 > 14 > 10 > 20 > 24 > 1 > 11 > 111 > 21 > 19 > 18 > 27 > 31 > 14 > 6 > 17 > 15 > 14 > 13 > 25 > 26 > 1 > 23 > 20 > 15 > 112 > 10 > 14 > 16 > 6 > 11 > 103 > 20 > 21 > 22 > 19 > 18 > 27 > 31 > 14 > 5 > 4 > 9 > 17 > 11 > 15 > 1 > 2 > 21 > 13 > 1 > 25 > 19
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 18 <<<     >>> § 20

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 19

1 Itaque quia uidebar mihi ueram sententiam conprehendisse et cognitionem esse rei ipsius adsecutus, dicebam mihi: hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium dei et intellegam in nouissimo, id est: solus mihi labor superest, ut ingrediar in sanctuarium dei, ubi est Cherubin, id est cognitionis profundum, et non laborem in incertis et nanis opinionibus; narratio enim fatui sicut sarcina in uia.
2 ideo ingrediamur adytum cognitionum sacrarum atque interiora penetralia ueritatis, ut non sit in nobis labor; sapientia enim nos a sensu laboris abducit.
3 denique non est labor in Iacob, causa autem laboris ignorantia est, quoniam qui nescit iustis reposita esse praemia non reficitur a laboribus, sed magis inprudentiae suae labore curuatur et frangitur.
4 ingrediamur ergo sanctuarium dei, ubi sunt Cherubin, in quibus est recordantis sacrae cognitionis et ueri illius atque aeterni luminis.
Ambrosius HOME

bnf1732.355

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik