monumenta.ch > Ambrosius > 16 > 13 > 17 > 35 > 18 > 19 > 11 > 21 > 10 > 15 > 33 > 32 > 16 > 10 > 30 > 24 > 28 > 13 > 36 > 17 > 30 > 19 > 18 > 24 > 28 > 11 > 22 > 34 > 16 > 10 > 22 > 15 > 23 > 16 > 26 > 25 > 13 > 10 > 30 > 17
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 16 <<<     >>> § 18

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 17

1 conferebam itaque cum corde meo et dicebam mihi: si narrabo sic quia sine causa iustificaui cor meum; occurrebat mihi dei uox dicens: ecce generationi filiorum tuorum, cui disposui, id est: ecce in scripturis inuenis quia disposui, o tu Adam, generationi filiorum tuorum quia fortuito diuitiae ad impios, non aliquo merito deferantur.
2 nec praemia uirtutis sunt emolumenta thensauri, ut e contrario non) inopia poena peccati est, sed indiscrete ueniunt ista, quae modo fluminis quodam saeculi profluuio uolutantur.
Ambrosius HOME

bnf1732.355