monumenta.ch > Ambrosius > 16 > 6 > 5 > 24 > 10 > 15 > 28 > 11 > 6 > 22 > 1 > 34 > 1 > 16 > 13 > 8 > 10 > 17 > 1 > 100 > 22 > 19 > 18 > 9 > 15 > 23 > 16 > 11 > 26 > 25 > 13 > 10 > 30 > 6 > 17 > 24 > 23 > 14 > 28 > 31 > 27 > 18 > 26 > 19 > 25 > 13 > 21 > 1 > 15 > 11 > 17 > 14 > 31 > 27 > 18 > 19 > 22 > 21 > 20 > 103 > 11 > 12 > 16 > 14 > 10 > 112 > 15
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 14 <<<     >>> § 16

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 15

1 Denique psalmista dicit dixisse se: ergo sine causa iustificaui cor meum et laui inter innocentes manus meas, hoc est: uideo illos abundare, uideo illis commoda omnia secundare, me autem conteri atque exagitari temptationibus plurimis.
2 frustra ergo dedi me innocentiae atque ad studium sobriae conuersationis intendi.
3 et pulchre ait: laui inter innocentes manus meas, ut non adrogare sibi summam innocentiae, sed sedulum deferre studium uideretur.
4 interea non inpune huiusmodi a se sermonem exisse testatur.
Ambrosius HOME

bnf1732.364