monumenta.ch > Ambrosius > 15 > 2 > 14 > 109 > 4 > 23 > 5 > 8 > 108 > 15 > 10 > 11 > 17 > 14
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 13 <<<     >>> § 15

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 14

1 isti ergo m errore positi dixerunt: quomodo sciuit deus? et si est scientia omnis in altissimo? putant enim non esse in deo scientiam, quia peccatores abundant prosperis saecularibus.
2 et adhuc inducit eos loquentes: ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculum optinuerunt diuitias.
3 habes hoc in euangelio planius expressum, ubi Simon ille Pharisaeus uidens quod mulier illa peccatrix uenit in domum eius et super pedes Christi effudit unguentum dicebat intra se: hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est.
4 sed patientia dei non praeiudicat ueritati et praescientia eius ac prouidentia hoc ipso amplius probatur quod in peccato positus successu affluit saecularium prosperorum.
5 quod fortior uidens ridet.
6 incautus transducitur et mouetur.
Ambrosius HOME

bnf1732.364