Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 10
| 1 | Ideo optinuit inquit eos superbia eorum, cooperti sunt iniquitate et impietate sua. |
| 2 | malum uestimentum iniquitas, quod si qui uoluerit in nobis tenere, remittere nos oportet, ne incipiat in iudicium uenire nobiscum. |
| 3 | et si qui tunicam nostram quam accepimus spiritalem auferre conetur, remitte pallium iniquitatis, sume operimentum fidei atque patientiae, quo se operibat Dauid in ieiunio, ne amitteret integimenta uirtutis. |
| 4 | ipsum ieiunium operimentum est. |
| 5 | denique nisi sanctum Ioseph texisset ieiuna sobrietas, adulterae proteruitas exuisset. |
| 6 | quo ieiunio si se tegere uoluisset Adam, nudus non fuisset effectus. |
| 7 | sed quia de ligno scientiae boni et mali contra interdictum caeleste gustauit et imperatum ieiunium praeuaricatus est incontinentiae cibo, nudum se esse cognouit. |
| 8 | quod si ieiunauisset, et fidei seruasset exuuias nec se aspexisset intectum. |
| 9 | non ergo nos induamus iniquitate et impietate, ne de aliquo nostrum dicatur: et induit se maledictionem. |