monumenta.ch > Ambrosius > 28 > . . . > 34 > . . . > . . . > . . . > 14 > . . . > 13 > 1 > 12 > 8 > 17 > 4 > 2 > . . . > . . . > 6 > 18 > . . . > 16 > 10 > 11 > 21 > . . . > 9 > 22 > 8 > . . . > 1 > . . . > . . . > 12 > . . . > . . . > 23 > 25 > 26 > 9 > 20 > 13 > . . . > 31 > . . . > 17 > 19 > 6 > . . . > . . . > 18 > . . . > 11 > 27 > . . . > 6 > . . . > 15 > 1 > . . . > . . . > . . . > . . . > 12 > 1 > . . . > 3 > . . . > 15 > 3 > 7
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 6 <<<     >>> § 8

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 3, § 7

1 et ideo non est reclinatio morti eorum, non declinatio, ut plerique codices Latini scripti sunt, sed reclinatio.
2 quando enim laboramus et incuruamur ad opus aliquod atque inclinamur, nos reclinare consueuimus; peccatores autem grauium scilicet delictorum et maxime impii se reclinare non possunt, de quibus dictum est: et dorsum illorum semper incurua.
3 non enim se erigunt ad caelestia qui Christo non adhaeserunt.
4 et ideo nec resurgunt cum eo quorum mors pessima, sicut scriptum est: mors peccatorum pessima.
5 qui autem Christo commoritur et consepelitur cum illo non solum reclinatur, sed etiam resuscitatur.
6 de quo pulchre illud conuenit dictum: uniuersum stratum uersasti in infirmitate eius, maxime si martyr sit, cuius infirmitas passione soluitur, mors resurrectione.
Ambrosius HOME

bnf1732.350

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik