Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 22
| 1 | Et describit quam miserabilis impiorum portio sit, quod etsi plures habeant filios, sine posteritate sint, quibus deest bonorum meritorum successio; illa enim uera posteritas, quae non in terris, sed in caelo est. |
| 2 | huiusmodi ergo uiris hereditas inopia est et mors successio. |
| 3 | cum diuitias coaceruauerint, mendicabunt, quia cum mortui fuerint, indigebunt qui requiem inuenire non possunt. |
| 4 | uiduas eorum nemo miserabitur. |
| 5 | sed manebunt desertae atque omnis copulae solacio destitutae. |
| 6 | etsi congregetur pecunia sicut terra atque ut lutum praeparatum fuerit aurum, inanis erit sicut aranea eorum sub stantia et omne nominis eorum patrimonium tamquam tineis consumetur. |
| 7 | dormiens diues nihil adiciet, aperuit oculos suos et iam non est. |
| 8 | in doloribus permanet. |
| 9 | nihil ergo sunt omnia quae in hoc mundo sunt. |
| 10 | aurum in metallis. |
| 11 | argentum in metallis: de metallo eruitur et in metallum reuertitur. |
| 12 | quid enim aliud nisi metallum est mens auari? quae tamquam defossum tenet quidquid acceperit et in uenis terrae ac latibulis abscondit, eo quod uti nesciat. |
| 13 | de metallis cottidie aurum promitur: de auaro proferre quis potuit? |