monumenta.ch > Ambrosius > 15 > 2 > 28 > 2 > 7 > 20 > 14 > 9 > 13 > 27 > 18 > 12 > 1 > 23 > 6 > 29 > 5 > 5 > 4 > 4 > 3 > 3 > 6 > 32 > 19 > 8 > 11 > 9 > 1 > 10 > 15 > 22 > 25 > 6 > 7 > 8 > 2 > 16 > 2 > 9 > 5 > 1 > 1 > 4 > 7 > 3 > 8 > 33 > 9 > 1 > 5 > 4 > 3 > 8 > 2 > 2 > 7 > 2 > 7 > 5 > 4 > 5 > 3 > 4 > 3 > 5 > 4 > 3 > 21 > 16 > 21 > 18
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 17 <<<     >>> § 19

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 18

1 huic ergo opinioni eius respondit sanctus lob: noli esse securus ac dissolutus aestimare quod ad te in hoc ipso saeculo domini flagella non ueniant.
2 etiam impiorum lucerna extinguitur.
3 ad tempus lucet, non habet lumen aeternum.
4 et ipsis quamuis saeculum faueat, quia eius qui principatum habet in saeculo faciunt uoluntatem, solet uenire rerum conuersio et dolores ab ira et indignatione caelesti, ut uentilentur sicut paleae a uento.
5 iniusti sicut paleae uentilantur, iusti sicut triticum.
6 denique audi dicentem Petro dominum: ecce Satanas expetiuitutuosuentiletsicuttriticum; ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua.
7 deficiunt illi qui sicut paleae uentilantur, non deficit qui ad similitudinem illius grani est, quod cecidit et resurrexit plurimorum fructuum accessione cumulatum.
8 ideo dicit propheta: heu me, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe! stipulae igitur, quae cito exuritur, inpietas comparatur, et pulueri.
9 ideo postquam dixit: erunt sicut paleae a uento, subtexuit uersiculum statim dicens: aut sicut puiuis, quem abstulit uentus.
10 denique ut cognoscas quia impius sicut puluis cito fatiscit atque euanescit, habes in primo psalmo dictum: non sic impii, non sic.
11 id est: non sicut iusti, sed tamquam puluis, quem proicit uentus a facie terrae.
Ambrosius HOME

bnf1732.343