Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 17
| 1 | Huiusmodi itaque in bonis saeculi consummauerunt uitam suam, hanc utique quam uiuebant, non illam cuius mercedem sperabant, et ideo in requie inferni dormierunt, non in requie caelesti. |
| 2 | nos autem oremus hic potius laborem subire, ut in regno caelorum consolationem quietis aeternae mereamur adipisci. |
| 3 | magna enim inlecebra delinquendi est rerum affluentia secundarum: in superbiam extollit, obliuionem auctoris infundit. |
| 4 | considera illum diuitem in euangelio supra ostrum et purpuram recumbentem, cuius de mensa micas iustus ille pauper Lazarus colligebat: nonne uidetur tibi diues ille ad deum dicere: discede a me; uias tuas scire nolo. |
| 5 | et uere nolunt scire huiusmodi uias domini; si enim uellent, cognoscerent, sed quia plenae sunt laboris, fugiuntur et declinantur a perditis. |
| 6 | quasi ebrius itaque non recognoscit salutis auctorem. |
| 7 | deinde conuersus ad conpotores suos manducemus inquit et bibamus. |
| 8 | quid prodest, si seruiamus ei? aut quae utilitas, si obseruemus eum? haec itaque dicit saecularium rerum abundantia temulentus, quia non continuo in saeculo scelerum merita rependuntur; supinabatur enim, quia in manibus ei ad uoluptatem omnia suppetebant, et conscius impietatis suae, cuius poena sequestrabatur, putabat quod deus impiorum scelera non uideret. |