Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 16
| 1 | i Sed fortasse illud moueat quod adiunxit quia manent sicut oues aeternae, pueri autem eorum ludunt accipientes psalterium et citharam et delectantur uoce psalmi. |
| 2 | consummarunt autem in bonis uitam suam, in requie autem inferni dormierunt. |
| 3 | distingue haec et quia spiritalis es diiudica. |
| 4 | impii sicut aeterni sunt, non aeterni, quia non possunt aeternitatem accipere ab eo qui non sit aeternus. |
| 5 | non ergo potest dare quod non habet nec potest inluminare qui non possidet lucem, sed transfigurat se in angelum lucis, ut decipiat incredulos. |
| 6 | transfigurat autem se simulatione falsae lucis, non splendore perpetuae claritatis. |
| 7 | unde et saluator ait: uidebam Satanan sicut fulgur cadentem de caelo. |
| 8 | nec fulgur est, sed sicut fulgur. |
| 9 | considera haereticum aliquem intentum abstinentiae corporis et cognitioni caelestium sacramentorum: sicut aeternus putatur, non habet aeternae uitae stipendium, quia falsam habet imitationem qui fidei non habet ueritatem. |
| 10 | huius paruuli ludunt sicut illa quae cum luxuriata fuerit, nubere uult. |
| 11 | luxuriata est in psalterio et cithara. |
| 12 | id est in sono uocis, non in sacramentorum profundo, ut labiis resultaret, non in corda conferret. |