monumenta.ch > Ambrosius > 16 > 13 > 17 > 35 > 18 > 19 > 11 > 21 > 10 > 15 > 33 > 32 > 16 > 10 > 30 > 24 > 28 > 13 > 36 > 17 > 30 > 19 > 18 > 24 > 28 > 11 > 22 > 34 > 16 > 10 > 22 > 15 > 23 > 16 > 26 > 25 > 13 > 10 > 30 > 17 > 24 > 23 > 14
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 13 <<<     >>> § 15

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 14

1 filii eorum in oculis, id est quae faciunt ideo faciunt, ut uideantur ab hominibus.
2 non quia boni consulant ut hoc eligant, quod futuro indicio conprobetur.
3 filios ergo scriptura pro operibus frequenter declarat, eo quod locupletior in bonis factis quam in filiis sit nostra posteritas.
4 unde et Ezechias de graui aegritudine liberatus ex hodierno inquit filios faciam, qui nuntiabunt iustitiam tuam, domine salutis meae, et non cessabo benedicens te cum psalterio omnes dies uitae meae; bona enim posteritas deuotionis et fidei, quae captiuitati nesciuit succumbere, quam Ezechiae filii pertulerunt.
Ambrosius HOME

bnf1732.340