monumenta.ch > Ambrosius > 11 > 9 > 4 > 7 > 5 > 3 > 9 > 16 > 9 > 7 > 7 > 4 > 9 > 6 > 6 > 4 > 3 > 3 > 19 > 3 > 22 > 2 > 4 > 7 > 7 > 18 > 3 > 3 > 14 > 8 > 5 > 35 > 1 > 9 > 9 > 6 > 12 > 5 > 7 > 3 > 4 > 8 > 7 > 12 > 8 > 17 > 8 > 4 > 8 > 1 > 7 > 8 > 7 > 3 > 12 > 5 > 1 > 1 > 3 > 1 > 12 > 12 > 4 > 3 > 12 > 3 > 13
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 12 <<<     >>> § 14

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 13

1 Uideamus aliud: semen eorum inquit secundum animam, id est nxD inter iustos habentur.
2 iusti enim in spiritu seminant et de spiritu metent uitam aeternam, illi uero qui secundum animam seminant spiritalia metere non possunt, quia animalis homo non percipit quae sunt spiritus dei; stultitia enim illi est et non potest scire quae sunt spiritus et ideo non repletur spiritalibus, sed iudicatur.
Ambrosius HOME

bnf1732.340