Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 9
| 1 | Quid autem pulcrius quam ridere, cum maledicitur nobis gaudere enim debemus, si aliena dicantur. |
| 2 | primum quia uolens inimicus aliquid aduersum nos dicere, quo crimen adfigeret, non inuenit quod uerum est, sed falsa pro ueris conposuit. |
| 3 | deinde quia dixit ipse dominus in euangelio de huiusmodi criminatione, quae innocentibus falso inrogaretur propter iustitiam: gaudete et exilitate, quoniam merces uestra multa est in caelo. |
| 4 | tacere ergo debet qui recognoscit obiectum, ne uulnus exasperet et scindatur cicatrix, tacere et qui non recognoscit; audit enim alterius, non suum crimen. |
| 5 | quod si referat, suum facit: si taceat. |
| 6 | retorquet et conuiciautem uulnerat. |
| 7 | tacere debet etiam ille qui de memorata mercede praesumit; non enim patitur praeiudicium, cui non est iudicium. |
| 8 | et si fuerit praeiudicium in saeculo, non erit in iudicio dei. |
| 9 | denique ut cognoscas quia non praeiudicat contumelia bonae conscientiae, audi sanctum Iob dicentem. |
| 10 | locupletiorem utique testem quam si imperio orbis Romani potitus esset: nunc ommutescam et derelinquam: si nunc mihi praeiudicium est, tunc a facie tua non abscondar. |