monumenta.ch > Ambrosius > 18 > 6 > 19 > 17 > . . . > 31 > . . . > 13 > 20 > 9 > 26 > 25 > 23 > . . . > . . . > 12 > . . . > . . . > 1 > . . . > 8 > 22 > 9 > . . . > 21 > 11 > 10 > 16 > . . . > 18 > 6 > . . . > . . . > 2 > 4 > 17 > 8
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 7 <<<     >>> § 9

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 2, § 8

1 debebatur illi certamen tertium.
2 amiserat omnia sua, id est patrimonium cum filiis, patiebatur uulnera caro eius: manebat ut temptationes uerborum uinceret.
3 non mediocre certamen.
4 sermone deceptus est Adam, uerbo uictus Sampso; nihil enim sic penetrat animam sicut sermo fucatus, nihil iterum sic mordet ut durior sermo.
5 multi cum uicerint adhibita tormenta, sermonum duritiam non sustinuerunt.
6 laborabat Iob, sed sustinebat et uerborum iuxta uulnerum onera portabat.
7 uidit eum agonotheta suus, de nube et turbine manum laboranti dedit et obluctantes graui lapsu cecidisse pronuntiauit, uictorem adseruit, coronam detulit.
Ambrosius HOME

bnf1732.337

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik