Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 30
| 1 | Abyssus ergo dixit: non est in me, quia ipse dominus dixit: non derelinques animam meam in infernum. |
| 2 | et apostolus dixit: quis descendit in abyssum? hoc est Christum ex mortuis deducere. |
| 3 | ergo si interrogatur abyssus: ubi est sapientia? respondet: non est in me, quia resurrexit. |
| 4 | si interrogatur mare: ubi est sapientia ? dicit: non est mecum, quia calcauit me nec ductus mei eam turbare potuerunt. |
| 5 | et tu ergo in hoc saeculi istius positus freto noli perfectam illam dei sapientiam in hoc mundo quaerere, quia mundus eam non cognouit. |
| 6 | sed si uis eam inuenire, calca ductus istius mundi, sicut calcauit Petrus, et ambula super aquas istius saeculi. |
| 7 | porriget tibi dexteram sapientia, sicut porrexit et Petro, quia nemo fuit quem non saeculi istius unda turbauerit. |
| 8 | turbauit et Abraham, turbauit et Moysen, turbauit et Petrum. |
| 9 | Moyses per mare transiuit et per mare peditem duxit exercitum, sed ante ipse turbatus est. |
| 10 | Petrus super aquas calcauit, sed mersus fuerat corpore, quia infirmioris fidei uestigio claudicauit. |
| 11 | ergo noli sapientiam in mari quaerere, quia non dixit cum mari se futurum dominus Iesus, sed cum apostons suis, ut aliqua, eum ex parte cognoscerent, quibus ait: ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem mundi. |
| 12 | beati cum quibus est: utinam et nobiscum sit, sed nobiscum mare est. |
| 13 | Petrus cum Christo, quia et ipse calcauit mare: noBis aurum cordi atque argentum est. |
| 14 | sapientia autem supra aurum, non in auro est. |
| 15 | ideo qui sapientiam habere cupiebat argentum inquit et aurum non habeo, sed quod habeo do tibi. |
| 16 | in nomine Iesu Christi Nazaraei surge et ambula. |
| 17 | quia aurum non habebat, in nomine Christi habebat operationis piae gratiam. |
| 18 | ideo et tibi dicitur: attrahe sapientiam in interiora. |
| 19 | latuit inquit omnem hominem, et a uolatilibus caeli abscondita erat. |
| 20 | nec homines sciebant ubi erat nec angeli, quia ipsi sunt aues caeli, de quibus dictum est: et uidi angelum uolantem per caelum. |