monumenta.ch > Ambrosius > 16 > 6 > 5 > 24 > 10 > 15 > 28 > 11 > 6 > 22 > 1 > 34 > 1 > 16 > 13 > 8 > 10 > 17 > 1 > 100 > 22 > 19 > 18 > 9 > 15 > 23 > 16 > 11 > 26 > 25 > 13 > 10 > 30 > 6 > 17 > 24 > 23 > 14 > 28
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 27 <<<     >>> § 29

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 28

1 Flebiliter itaque sanctus deplorat uitae istius tempora.
2 pereo inquit et spiritu circumferor, oro autem sepul-636 turam et non inpetro.
3 precor laborans.
4 et quid faciam? dies mei transierunt in horrore, dirupti sunt articuli cordis mei.
5 nec tamen usquam derogat iudicio dei; scit enim profundam esse altitudinem sapientiae et scientiae dei et inscrutabilia iudicia eius atque inuestigabiles uias eius.
Ambrosius HOME

bnf1732.305