monumenta.ch > Ambrosius > 45 > 65 > 7 > 2 > 9 > 8 > 1 > 2 > 3 > 4 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 4 > 5 > 2 > 2 > 12 > 20 > 10 > 107 > 3 > 29 > 1 > 102 > 14 > 2 > 106 > 20 > 104 > 20 > 2 > 9 > 14 > 109 > 4 > 5 > 108 > 15 > 10 > 14 > 20 > 2 > 3 > 11 > 113 > 17 > 13 > 105 > 12 > 15 > 101 > 16 > 110 > 14 > 14 > 10 > 1 > 11 > 111 > 21 > 19 > 18 > 27 > 31 > 14 > 6 > 17 > 15 > 13 > 25 > 26
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 25 <<<     >>> § 27

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 26

1 Audito igitur quid locutus esset in eo deus et cognito per spiritum sanctum quod filius dei non solum ueniret in terras, sed etiam descensurus esset ad inferos, ut mortuos resuscitaret - quod tunc quidem factum est ad testimonium praesentium et exemplum futurorum - conuersus ad dominum ait: utinam in inferno me conseruares, absconderes autem me, donec desinat ira tua et statuas mihi tempus, in quo memoriam mei facias.
2 si enim mortuus fuerit homo, uiuet consummans dies uilue ipsius.
3 sustinebo donec iterum fiam.
4 deinde uocabis me, ego autem te obaudiam, opera uero manuum tuarum ne despicias.
5 numerasti autem meas adinuentiones, nec praeteribit te quicquam ex peccatis meis.
6 signasti autem iniquitates meas in sacculo et notasti, si quid inscius praeteriui.
7 quam suauis locus, qui nos de resurrectione confirmat et quam uidetur uoci dominicae, quae legitur in euangelio, conuenire, ubi ait: tunc incipient dicere montibus: cadite super nos, etcollibus: operite nos.
8 erit enim in consummatione saeculi ira domini.
9 recte ergo sanctus in iudicium mauult resurgere quam in tempus diuinae iracundiae, quae terribilis etiam innocentibus est.
Ambrosius HOME

bnf1732.303

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik