monumenta.ch > Ambrosius > 45 > 65 > 7 > 2 > 9 > 8 > 1 > 2 > 3 > 4 > 5 > 6 > 9 > 8 > 3 > 4 > 5 > 2 > 2 > 12 > 20 > 10 > 107 > 3 > 29 > 1 > 102 > 14 > 2 > 106 > 20 > 104 > 20 > 2 > 9 > 14 > 109 > 4 > 5 > 108 > 15 > 10 > 14 > 20 > 2 > 3 > 11 > 113 > 17 > 13 > 105 > 12 > 15 > 101 > 16 > 110 > 14 > 14 > 10 > 1 > 11 > 111 > 21 > 19 > 18 > 27 > 31 > 14 > 6 > 17 > 15 > 13 > 25 > 26 > 1 > 23
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 22 <<<     >>> § 24

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 23

1 est inquit arbori spes; si enim fuerit excisa, uiridescet et, si in petra mortuus ramus eius fuerit, ab odore aquae florebit, faciet autem messem sicut nouella.
2 uir autem defunctus abiit, cadensautemmortalishomonon ultra est.
3 tempore autem fluctuat mare.
4 spectauimus prophetici sermonis <seriem> ex duobus inferioribus elementis, terra ac mari.
5 quae omni iniuriae crebrisque tempestatibus subiacent.
6 quam ualidum argumentum nostrae expressit aerumnae! terrena, inquit, uirgulta nemorosaque arborum, etiam cum fuerint mortua, in usus uitales resurgunt.
7 mare quoque ipsum temporum solet uicibus fluctuare.
8 at uero caro nostra semper exaestuat sibique ipsa tempestas est nec umquam a motibus procellarum miserandisque naufragiis feriatur.
Ambrosius HOME

bnf1732.302