monumenta.ch > Ambrosius > 16 > 6 > 5 > 24 > 10 > 15 > 28 > 11 > 6 > 22 > 1 > 34 > 1 > 16 > 13 > 8 > 10 > 17 > 1 > 100 > 22 > 19 > 18 > 9 > 15 > 23 > 16 > 11 > 26 > 25 > 13 > 10 > 30 > 6 > 17 > 24 > 23 > 14 > 28 > 31 > 27 > 18 > 26 > 19 > 25 > 13 > 21 > 1 > 15 > 11 > 17 > 14 > 31 > 27 > 18 > 19 > 22 > 21 > 20 > 103 > 11 > 12 > 16 > 14 > 10 > 112 > 15 > 20 > 23 > 26 > 25 > 13 > 15 > 17 > 14 > 31 > 27 > 18 > 19
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 18 <<<     >>> § 20

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 19

1 Haec inquit habens in te noui quia omnia potes, inpossibile autem tibi nihil.
2 si enim peccauero, custodies me, ab iniquitate autem inmaculatum me non fecisti.
3 si impius fuero, uae mihi! si sim iustus, non possum me erigere; plenus enim sum confusionis.
4 inuestigor sicut leo ad necem.
5 uide tria: si peccauero, inquit custodies m e : et ideo, o homo, fatere peccatum, ut ueniam consequaris.
6 dic iniquitates tuas, ut iustificeris.
7 quid erubescis fateri eas, in quibus natus es? negantis, non fatentis est crimen negare quod natus sis.
8 quod accepisti utinam serues.
9 cur putes te habere quod non acceperis? ergo peccator fateatur, impius ingemiscat, iustus non se erigat et extollat, ne per arrogantiam fructum iustitiae amittat.
Ambrosius HOME

bnf1732.300