Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 16
| 1 | Sed ad propositae nobis interpellationis seriem reuertamur. |
| 2 | multas inquit contritiones fecit mihi. |
| 3 | respirare me non sinit, impleuit me amaritudine; et quia nirtute est potens, nemo potest iudicio eius resistere. |
| 4 | si iustus sum corde, lingua mea errat. |
| 5 | magnum et potentem disperdit ira. |
| 6 | improbi in morte graui, iusti autem inridentur; dati sunt enim in manus impii. |
| 7 | uide singula. |
| 8 | potentibus ira sua est grauis, improbis nequitia. |
| 9 | iustis condicionis infirmitas. |
| 10 | ita nihil periculo uacat. |
| 11 | fortitudo et magnitudo uiri sua potestate decipitur, improbitas adflictatur, uirtus ridetur. |
| 12 | ille, quia plus potest, labitur, iste, quia nihil potest, adfligitur. |
| 13 | condicionis est uitium, quia uita nostra leuior est cursore; transiuit, et nihil uidit. |
| 14 | tamquam nauis uestigium aut aquilae uolantis quaerentis escam, ita praeterit et uita hominis. |
| 15 | quod loquimur, obliuiscimur, nec ullum transitus nostri insigne deprehenditur nisi quod sit plenum maeroris et gemitus. |
| 16 | concutior inquit omnibus membris. |
| 17 | utinam sit mediator noster et arguens et diiudicans inter utrumque nostrum. |