Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 13
| 1 | sed non excusantur, quia nesciunt, cum scire nolint quod debuerunt cognoscere. |
| 2 | certe non illis inuidemus, domini si sententiam sequantur: sententia enim superiora solet absoluere, non futura. |
| 3 | sed nec ille inmunis a scelere qui crucifixit suae auctorem salutis et postea ueniam non poposcit. |
| 4 | esto ut ante ignorauerit quem persequebatur: in cruce tamen positum debuit recognoscere uniuersorum esse dominum elementorum, sub quo omnia elementa tremuerunt, caelum obscuratum est, sol refugit, terra dissiluit, defunctorum sepulchra patuerunt, mortui uiuentium recepere consortia. |
| 5 | unde et centurio dixit: uere filius dei erat iste. |
| 6 | centurio agnoscit alienum, Leuita non recognoscit suum: gentilis ueneratur, Hebraeus abiurat. |
| 7 | non inmerito ergo columnae orbis terrarum motae sunt, quando non crediderunt principes sacerdotum: sed motae sunt ueteres, ut nouae confirmarentur, sicut ipse dignatus est dicere: ego confirma columnas eius. |
| 8 | audi quas columnas confirmauerit: Petrus et lacobus et Iohannes. |
| 9 | qui uidebantur coiumnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae communioni. |