monumenta.ch > Ambrosius > 28 > . . . > 34 > . . . > . . . > . . . > 14 > . . . > 13 > 1 > 12 > 8 > 17 > 4 > 2 > . . . > . . . > 6 > 18 > . . . > 16 > 10 > 11 > 21 > . . . > 9 > 22 > 8 > . . . > 1 > . . . > . . . > 12 > . . . > . . . > 23 > 25 > 26 > 9 > 20 > 13 > . . . > 31 > . . . > 17 > 19 > 6 > . . . > . . . > 18 > . . . > 11 > 27 > . . . > 6 > . . . > 15 > 1 > . . . > . . . > . . . > . . . > 12
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 11 <<<     >>> § 13

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 12

1 Qui sunt enim montes quos inueterescere fecit nisi Moyses, Aaron, Iesus Naue, Gedeon, prophetae, omnes libri ueteris testamenti? uenit Iesus dominus: nouum detulit testamentum, et illud quod erat uetus factum est.
2 innouatus est Christianus, inueterauit Iudaeus: renouata est gratia, inueterauit littera.
3 euertit montes et conuertit.
4 euertit enim et subruit intellectum secundum litteram et statuit intellegentiam spiritalem.
5 intellectus ergo legis ille carnalis euanuit: facta est spiritalis.
6 unde apostolus ait: scimus autem quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum.
7 sed et ipse qui carnalis erat factus est spiritalis, sicut ipse asseruit dicens: puto enim et ego spiritum dei habeo.
8 hos ergo montes inueterauit Iesus, et Iudaei nesciunt.
9 si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent, numquam Iudaica adhuc deliramenta sequerentur.
10 ipsi sunt ergo qui nesciunt.
11 unde et in euangelio dicit dominus Iesus: dimitte illis, pater, quia nesciunt quid faciunt.
Ambrosius HOME

bnf1732.295

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik