monumenta.ch > Ambrosius > 16 > 6 > 5 > 24 > 10 > 15 > 28 > 11 > 6 > 22 > 1 > 34 > 1 > 16 > 13 > 8 > 10 > 17 > 1 > 100 > 22 > 19 > 18 > 9 > 15 > 23 > 16 > 11 > 26 > 25 > 13 > 10 > 30 > 6 > 17 > 24 > 23 > 14 > 28 > 31 > 27 > 18 > 26 > 19 > 25 > 13 > 21 > 1 > 15 > 11 > 17 > 14 > 31 > 27 > 18 > 19 > 22 > 21 > 20 > 103 > 11 > 12 > 16 > 14 > 10 > 112 > 15 > 20 > 23 > 26 > 25 > 13 > 15 > 17 > 14 > 31 > 27 > 18 > 19 > 21 > 111 > 11
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 10 <<<     >>> § 12

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 11

1 quomodo enim iustus mortalis apud dominum? si enim uoluerit iudicio contendere cum eo, non audiet illum, ut non ad unum uerbum eius mille sermonibus contradicat.
2 sapiens est enim intellectu et fortis et magnus.
3 quis tam durus, ut in conspectu eius possit subsistere? qui facit montes inueterescere, et nesciunt, et euertit eos iracundia: qui commouet orbem terrarum a fundamentis, et columnae eius mouentur: qui dicit soli, et non oritur, aduersus sidera autem consignat: qui extendit caelum solus et ambulat sicut in pauimento supra mare: qui facit uirgilias et uesperum et septentrionem et austri ministerium: qui facit magna et inuestigabilia, gloriosa et inmensa, quorum non est numerus.
4 si praeterierit me, non uidebo et si praetergressus me fuerit, nec sic sciam.
5 quanto uehementiore tuba iste increpuit de domini potestate? sed in ea iustorum auxilium, non ruina est.
6 denique uidetur exprimi potentia, sed magis redemptionis nostrae mysteria declarantur.
Ambrosius HOME

bnf1732.295