monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XI. > CAPUT XLVI. > CAPUT XL. > CAPUT XXVIII. > CAPUT XLIX. > CAPUT PRIMUM. > CAPUT XXXIV. > CAPUT XI. > CAPUT XLIV. > CAPUT XLII. > CAPUT XXVII. > CAPUT XV. > CAPUT XXXVIII. > CAPUT XXI. > CAPUT III. > CAPUT X. > CAPUT XXVI. > CAPUT XVI. > CAPUT LIII. > CAPUT XXXI. > CAPUT XIX. > CAPUT XV. > CAPUT XXIII. > CAPUT XII. > CAPUT VII. > CAPUT III. > CAPUT XVII. > CAPUT XXXIX. > CAPUT XVIII. > CAPUT XXV. > CAPUT XIII. > CAPUT XXII. > CAPUT XLVII. > CAPUT XV. > CAPUT VII. > CAPUT III. > CAPUT V. > CAPUT XI. > CAPUT IV. > CAPUT IX. > CAPUT VII. > CAPUT VIII. > CAPUT V. > CAPUT IV. > CAPUT IX. > CAPUT L. > CAPUT VIII. > CAPUT V. > CAPUT XV. > CAPUT III. > CAPUT VI. > CAPUT IV. > CAPUT IX. > CAPUT VIII. > CAPUT PRIMUM. > CAPUT VII. > CAPUT VI. > CAPUT I. > CAPUT VI. > CAPUT V. > CAPUT XX. > CAPUT LI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , L. <<<     >>> LII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT LI.

1 Fugit itaque Tyridates, cui evasisse satis fuit: regnum autem suum depopulandum reliquit.
2 Nam quasi accepta iniuria quod congredi ausus foret, vehementius Armeniam, quam Mediae regnum devastaverunt.
3 Opimi itaque utriusque regni spoliis, ad propria recursum fecere.
4 Quorum comperta incursione, Titus Antiochiam contendit: sensim tamen, ut triumphatorem decebat, causamque dissimulans, per singulas urbes pompam celebrat victoriae.
5 Perimebantur in arena Iudaei, quacumque pergebant, ac dilacerati a bestiis, pendebant merita rebellionis.
6 Antiochiae quoque eos vetustis odiis gentilis populus insectabatur: eo quod reges Persarum quae de Hierosolymitana urbe donaria iure victoriae vindicaverant, synagogis contulerant: Antiochenis de suo quoque alia largiti.
7 Itaque congestae opes invidiam facile movere.
8 Nam ut illa nunc omittamus quae adversum Machabaeos gesserint sacerdotii competitores, et quantae cladi civium fuerit ambitio, sicut supra memoravimus; Antiochus postea non ignobili genere ortus, sed moribus perditus, afficto crimine quod Iudaei urbem Antiochiam incendio exurere conspiravissent, patrem proprium qui esset de Iudaeorum primoribus et plerosque alios insimulatos gentilis impetu multitudinis, ad mortem coegit.
9 Nec eo parricidio multorumque caede exsaturatus quievit, sed postea quoque nactus facultatem, quod fortuito incendio acciderat, eiusdem urbis porticus, et tetragonam plateam maximamque partem aedificiorum cremari, fraude praedictae coniurationis, iterum Iudaeos urgere coepit atque incessere, ac propere universorum stragem fecisset, nisi advenienti Tito reservata cognitio foret, metu ne Caesar usurpato plurimorum supplicio commoveretur.
10 Ea res Iudaeis saluti fuit.
Ambrosius HOME