monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXVII. > CAPUT XX. > CAPUT XXIV. > CAPUT XIII. > CAPUT XVIII. > CAPUT XL. > CAPUT XIX. > CAPUT XXVI. > CAPUT XIV. > CAPUT XXIII. > CAPUT XII. > CAPUT XXXII > CAPUT XXXIII. > CAPUT XXI. > CAPUT II. > CAPUT XVI. > CAPUT XXIV. > CAPUT III. > CAPUT XXI. > CAPUT XXXII. > CAPUT II. > CAPUT XXX. > CAPUT XXIV. > CAPUT VII. > CAPUT XLVIII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XLVII. <<<     >>> XLIX.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XLVIII.

1 Denique et Iesus unus ex sacerdotibus, Thebuti filius se dedidit, et vasa sacerdotalium ministeriorum, lucernas duas, mensas, crateras, phialas et omnia vasa aurea, sed et peripetasmata, et indumenta principum sacerdotii, cum lapidibus, accepta fide salutis, volens tradidit.
2 Comprehensus etiam Phinees custos gazophylacii demonstravit sacerdotum purpuram multam, et coccum, et alia complura quae ad usum reservabantur.
3 Cum quibus cinnamomum, et casiam, et aromata plurima, et thymiamata, vasa quoque sacramentorum multa: etiam ipse tradidit et vestem sacratam, sed coactus metu, unde et veniabile apud suos flagitium fuit: tamen, etsi voluntas defuit, deesse virtus non debuit.
4 Licet plerumque severius iudicemus, quam praecavere possimus, si ipsi in tali versemur necessitate, refugere tamen debemus furti ministerium, et iudicium proditionis.
Ambrosius HOME