Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XXXIX.
| 1 | Longinus tamen egregiae virtutis vir, cum provocaretur a Iudaeis, ut sese his committeret promissa salutis securitate, maluit se solum transfigere gladio, quam maculare probro Romanae indolis fortitudinem. |
| 2 | Artorius autem satis astute voce magna clamavit Lucium, dicens: Haeres mihi eris, si me decidentem exceperis. |
| 3 | At ille miserandus occurrit ruenti, atque in se morituri necem transfudit. |
| 4 | Vere bellicum testamentum, non atramento scriptum, sed sanguine; nec in charta, sed in mucrone. |
| 5 | Quod haeredem promisit, magnum plane ingenium, ut inveniret voluntarium mortis vicarium. |
| 6 | Incensa est itaque porticus usque ad turrim, quam Ioannes cum bellum adversus Simonem gereret, exaedificaverat super portas regiae domus, quam Ezechias sibi rex ad habitandum condidit: reliquam eius partem ipsi diruerant Iudaei. |
| 7 | Sequenti quoque die a Romanis exusta est omnis porticus septentrionalis, usque ad porticum orientalem. |
| 8 | Nam cum suis ipsi manus iniicerent aedificiis, docuerunt Romanos illis non parcere. |
| 9 | Nuda erat iam templi facies, et saeva hominum fames: insidiabantur sibi invicem, quis cui raperet cibum. |
| 10 | Ubi alimenti suspicio, ibi bellum inter domesticos. |
| 11 | Pugnabatur pro cibo, necabantur charissimi, discutiebantur defuncti, ne quis intra amictus eorum cibus lateret. |
| 12 | Simulate aliqui mortui aestimabantur, ne viventes aliquid habere alimenti suspectarentur: sed ne viventes quidem, aut vitae fungi munere, aut mortem simulare poterant. |
| 13 | Verum aperto ore sicut rabidi canes, aurarum captantes spiramina, huc atque illuc circumferebantur inopia duce. |
| 14 | Saepe etiam quasi ebrii in eadem domicilia regrediebantur, ut iterum quae vacua reliquerant, perscrutarentur. |
| 15 | Et cum alia famis solatia non reperirent, detrahebant coria scutis, ut cibo essent sibi, quae praesidia non essent. |
| 16 | Mandebant calceamentum: nec pudor erat solutum pedibus suscipere ore, et lingua lambere. |
| 17 | Vetustae quoque paleae quae olim proiectae fuerant, non mediocri studio requirebantur: et si quis repererat, grandi pretio mutuabat. |