monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XX. > CAPUT PRIMUM. > CAPUT LI. > CAPUT XX. > CAPUT V. > CAPUT VI. > CAPUT I. > CAPUT VI. > CAPUT VII. > CAPUT PRIMUM. > CAPUT VIII. > CAPUT IX. > CAPUT IV. > CAPUT VI. > CAPUT III. > CAPUT XV. > CAPUT V. > CAPUT VIII. > CAPUT L. > CAPUT IX. > CAPUT IV. > CAPUT V. > CAPUT VIII. > CAPUT VII. > CAPUT IX. > CAPUT IV. > CAPUT XI. > CAPUT V. > CAPUT III. > CAPUT VII. > CAPUT XV. > CAPUT XLVII. > CAPUT XXII. > CAPUT XIII. > CAPUT XXV. > CAPUT XVIII. > CAPUT XXXIX. > CAPUT XVII. > CAPUT III. > CAPUT VII. > CAPUT XII. > CAPUT XXIII. > CAPUT XV. > CAPUT XIX. > CAPUT XXXI. > CAPUT LIII. > CAPUT XVI. > CAPUT XXVI. > CAPUT X. > CAPUT III. > CAPUT XXI. > CAPUT XXXVIII. > CAPUT XV. > CAPUT XXVII. > CAPUT XLII. > CAPUT XLIV. > CAPUT XI. > CAPUT XXXIV.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XXXIII. <<<     >>> XXXV.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XXXIV.

1 Cum talia miserabiliter deplorarent, proturbantur a suis, bellumque accenditur: insiliunt Iudaei, atque in ipsa irrumpunt temeritate penetralia.
2 Omnes recessus, omnia secreta occupant, quae inaccessa viris erant sacrorum exsortibus.
3 Romani quoque se praelio parant: temerantur interdicta patrum belli necessitate, maiore tamen Romanorum, quam suorum reverentia.
4 Gentiles enim cum formidine templum spectabant, Iudaei cum furore ac temeritate adibant; et madidas manus humano gerentes sanguine, ipsa attractabant altaria.
5 Titus tamen adhuc in proposito manens, alloquebatur Ioannem, et invitum se deduci ad excidium urbis et templi contestabatur, dicens ad eum: Quid sibi volunt, Ioannes, impressi illi ante fores templi apices elementorum? Nonne significant neminem, nisi sacratum debere templo appropinquare? Quid illa septa pro templo? Nonne, ut conspectus arceant universorum liberos, solisque mysticis pateat secretorum cognitio: atque his sit liber aspectus, quibus est legitimus ingressus? Prospectus excluditis peregrinorum, et accessus cogitis.
6 Scribitis, ut nullus ingrediatur advena, nullus peregrinus introeat; et peregrinum sanguinem intra templum funditis, advenarumque simul et civium cruore vestra altaria commaculatis.
7 Testificor ego non impressionis nostrae esse, sed vestrae praevaricationis, quod violatis quae vestra sunt.
8 Ego alienus non exigo, immo obtestor, si velitis discedere, incolume templum futurum: neminem Romanorum hostiles irrogaturum manus, nihil de vestris temerandum esse sacrificiis.
9 Servabo templum vobis et proselytis; cultus enim sacrorum diversus, sed operis communis usus: Quod cultus fuit, a vobis recessit: quod operis est, victoribus remansit.
Ambrosius HOME