Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XXXII.
| 1 | Complevit sermonem Iosephus, sed nullis Ioannes movetur fletibus, nec promissis flectitur. |
| 2 | Urgebat Deus iamdudum perfidas mentes, ex quo impio se parricidio commacularunt. |
| 3 | CHRISTUM IESUM cruci suffigentes. |
| 4 | Hic est ille cuius mors Iudaeorum excidium est: Natus ex Maria: qui ad suos venit, et sui eum non receperunt (Ioan. I, 11). |
| 5 | Quando enim suos non occiderunt Iudaei? Nonne filium Saul sui occiderunt? Naboth propheta a suis utique lapidatus est: Iudaea fuit Iezabel, quae iussit Iudaeis, senioresque praeceptum exsecuti sunt. |
| 6 | Iudaeus Achab, qui causa mortis eius factus est. |
| 7 | Quanti alii a civibus cives perempti et tamen diu integra civitas mansit, etsi diruta a Babyloniis post annos innumerabiles, sed reparata postea! Hoc est supremum excidium, post quod irreparabile templum, quia averterunt sceleribus suis praesulem templi, reparationis arbitrum. |