monumenta.ch > Ambrosius > 16 > 6 > 16 > 1 > 15 > 18 > 3 > 3 > 3 > 15 > 18 > 5 > 3 > 5 > 5 > 4 > 9 > 8 > 4 > 4 > 9 > 9 > 8 > 5 > 8 > 6 > 1 > 4 > 9 > 6 > 6 > 8 > 20 > 1 > 1 > 7 > 6 > 1 > A > 7 > 7 > 7 > CAPUT XV. > 7 > A > CAPUT XIV. > A > CAPUT XIV. > CAPUT XIV.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., , XIII. <<<     >>> XV.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XIV.

1 Rogatur itaque Vespasianus, ut ad remedium veniat, a quo excidium metuebatur.
2 Contendit Gadaram, ubi opulenti plurimi, qui patrimonii sui causa, magis magisque latronum insidias et incursus pertimescebant; et ideo ad Vespasianum occulte miserant, ut ad se appropinquaret, quo civitas a latronibus erueretur.
3 Adfuit exercitus Romanus, quem videntes Gadarenses, confugiendi votum habebant; sed qua via inexitiabile id sibi afforet, non reperiebant, ne in discedentes insurgeret factio, atque universos deleret.
4 Non praeteriit tamen legatione Gadarensium invitatum Vespasianum, eius legationis conscium, ut pote urbis primorem, nomine Dolesum, quem capientes interemerunt; atque ulti iniuriam, egressique urbem, in abdita et munitiora sese contulerunt; Gadara Romanis tradita: cum ingenti plausu susceptus est Vespasianus.
5 Is continuo ad persequendos qui refugerant, Placidum direxit: ipse revertitur in Caesaream.
Ambrosius HOME