Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT XII.
| 1 | Nec fefellit opinio Vespasianum: nam qui poterant pretio se redimere, ut dimitterentur, ad Romanos confugiebant. |
| 2 | Repleta erant dilabantium strata viarum omnia, omnes semitae: relaxabantur divites, pauperes interficiebantur, quibus pecunia deerat ad redemptionem. |
| 3 | Multi etiam extra urbem insidias et latrocinia pertimescebant, et maxime inopes quibus comitatus deerat. |
| 4 | Pari itaque foris et domi proposito sibi periculo, utrobique pernicioso, plerisque tamen patrii spe sepulcri, mors apud suos tolerabilior aestimabatur. |