Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT X.
| 1 | Erat in civitate Zacharias, qui odisset improbos, nec se misceret flagitiosis, dives opum, quarum illi abundantiam, vel ad dissolvendam factionem suam efficacem opinabantur, vel ad praedam sibi uberem: hunc proditionis crimine accersendum putarunt. |
| 2 | At ille ab huiusmodi integer conscientia, adesse sibi coepit cum libertate, ut non solum dilueret obiecta, verum etiam reos ipsos maximorum astrueret flagitiorum: apud septuaginta viros dicebatur negotium. |
| 3 | Absolvunt omnes, quia nihil, quod affine esset sceleri, proferebatur. |
| 4 | Verum illi irruentes, et ipsum praecipitant in profundum, et perturbant iudices, non solum cum iniuria, sed etiam cum periculo: ut eorum exemplo caeteri in reliquum caverent, constantiam in iudicando adversa eorum voluntate assumere. |
| 5 | Rursus tamen ne quis absolveretur, ipsi irarum suarum exsecutores, quos libitum erat, sine iudicio necabant. |
| 6 | Caesus Gorgon, vir gratus et amabilis: Niger Pereites, qui inter propugnatores Iudaeae ad tuendam rei summam fuerat electus bellator vir, ut etiam vulnerum cicatricibus virtutis insignia praeferret, rapitur ad mortem: et cum se extra urbem duci videret, non iam pro vita, sed pro sepultura coepit rogare. |
| 7 | Ac ne huius quidem tam miserabilis petitionis responsum accepit conveniens misericordiae. |
| 8 | Fingebantur calumniae: si quis se redimebat, innocens erat: qui non offerebat pecuniam, tamquam reus feriebatur. |