Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT IV.
| 1 | Giscala adhuc sola de partibus Galilaeae in se hostem non converterat, quoniam incolarum eius quietiora ingenia, ut pote plebs agrestis, contenta suis fructibus, nihil belli conferebant; sed multorum coalitu qui latrocinio vitam exercerent suam, etiam mitiorum studia pravis moribus corrumpebantur. |
| 2 | Erat praeterea vir levis Ioannes nomine indigena, populi lues, dolis nulli versutorum secundus, improbitate parem nesciens, cui numquam defuerat nocendi affectus, aliquamdiu tamen fuerat inopia exercendae iniquitatis impedimentum. |
| 3 | Quid tamen definiam, haud liquido scio, utrum eum indigentia texerit, an represserit: doli callidus, fallendi artifex, doctus mendaciis, fidem quaerere et crudelitatem compositis adsciscere, qui fallaciam virtutem putaret et elegantiae duceret, et charissimos circumvenire: promptus ad conspirandum, vehemens ad audendum, acer ad efficiendum, conturbator in otio, desertor in periculo, assuetus latrociniis, bello insolens, qui cum persequi nequiret, sereret tamen parandae causas dominationis. |
| 4 | Huic igitur animus inquietus, prompta audacia, quam processus alebant opesque ad consociandam perditorum manum. |
| 5 | Unde cum eius factione, memoratae urbis populum excitari ad bellum Vespasianus comperisset, ne totum exercitum defatigaret, filium Titum cum mille equitibus direxit, quibus comitatus ad urbem appropinquavit. |
| 6 | Sed ubi muros populo vidit refertos, mirari se ait, quod eorum exemplum sequerentur ad rebellandum, quorum excidio resipiscere debuissent. |
| 7 | Esto tamen, ut primo tentamenta habuerint aliquid praesumptionis, quid universorum exitia spei ferrent? Veniabilis certe fuerit in principio spes libertatis: inexorabilis tamen est in ultimis et desperatis rebus perseverantia. |
| 8 | Nam qui non exemplo humanitatis, non sedulo verborum monitu flectuntur; adversum eos, non verba, sed arma necessaria sunt. |
| 9 | Muris fiditis quasi adversum Romanarum virtutes illos protexerint. |
| 10 | Quid aliud possunt clausi praeferre, circumsepti praetendere, nisi quod in captivitate audaces sint? Nemini erat loquendi potestas: occupaverat enim omnem murorum ambitum praedatoria manus: cavebat Ioannes, ne quis colloquio familiari Romanos invitaret. |
| 11 | Itaque ipse praeripuit sermonis relationem, dicens: libenter se tractatum suscipere de rebus communibus, nec experiendi usum declinare, si forte ipsi utilia suadeat, aut his quae referuntur acquiescendum sit: sed prohiberi se lege patria, cum supersit hebdomadae sacrae dies, tractare de pacis conditionibus. |
| 12 | Siquidem ut movere arma interdictum, ita etiam illicitum consulere de pace feriatis diebus. |
| 13 | Etenim de negotio verbis saltem decernere, et illis sacrilegium qui cogerentur, nec illis inultum qui cogerent. |
| 14 | Veniam se unius diei poscere, dilationem tam exiguam nequaquam impedimento futuram. |
| 15 | Neque enim circumfuso hoste, effugium clausis liberum: offerri sibi arbitrium pacis, tam aequali optione formidinem obesse: urgeri se interim non oportere ad pacis consulta, quibus religioni esset contra legem patriam non praevaricari: convenire autem tam liberali pacis oblationi, ut qui praeter spem sponte offerat pacem, ne quis periclitetur, evasuris etiam leges suas reservet. |
| 16 | Haec sine dolo Titus allegata arbitratus, receptui cecinit, et revocavit a muris quos secum deduxerat. |
| 17 | Ita Ioannes fugiendi adeptus copiam, nocte intempesta cum plerisque abscessit: sequebantur etiam mulieres proficiscentem. |
| 18 | Sed quo ulterius progrediebantur viri, eo plures mulieres vel parvuli relinquebantur, desertaeque a suis spectabant pavidae viam feminae. |
| 19 | Et cum iam viros proprios e conspectu amitterent, hostem adesse arbitrabantur, ad omnem trementes sonum. |
| 20 | Si quis concurreret, misere convertebantur, sese peti, sibi catenas iniici trepidantes, quasi iam praesentes essent qui timebantur. |
| 21 | Titus ita iuxta conventum iam sole infuso, ad urbem cum exercitu contendit: aperiuntur portae: egreditur populus cum exsultatione, et Romanos cum laetitia suscipit et alacritate: abesse gaudens pestilentem virum, fugisse per noctem, sibi liberam facultatem datam: orare se veniam, ne fraudi sibi esset eius fuga, quem tenere sine suo exitio non possent. |
| 22 | Ille dilatione vindictae consolatus, consummati negotii celeritate, ad comprehendendum Ioannem e vestigio plurimos misit, si forte eum consequerentur. |
| 23 | Ipse urbem ingressus, minis magis quam supplicio affecisse contentus pacis perturbatores, remisit omnibus, ne quis vel odio, vel domesticis excitatus negotiis, innoxios in invidiam deduceret, et gravissimi criminis pulsaret atrocitate: cum multo tolerabilius sit id, quod incertum est, formidini participis conscientiae derelinquere, quam condemnare innoxium. |
| 24 | Saepe enim reum corrigit metus: poena autem innocentis sine ullo remedio correctionis est. |
| 25 | Ioannes itaque non est repertus ab his quos direxerat Titus: sed reperti qui sequebantur eum, parvuli vel mulieres, ad duo millia fere interfecti, tria millia autem infirmae aetatis et sexus, ubi satietas necandi facta, captivitati adiudicati sunt. |
| 26 | Custodiam militarem civitati impertivit. |
| 27 | Itaque Galilaea omnis in potestatem Romanam deducta. |
| 28 | Nam et Thabirius mons, cuius altitudo triginta stadiorum, vertex autem ipse campestris viginti et tribus stadiis iacet, penuria aquae ab aliis desertus, ab aliis orata venia Romanis traditus: licet virtute quoque et industria Placidi cui id negotii a Vespasiano commissum fuerat, omnis convenarum turba, dum cedentem sequitur, et arte revocantem gradum perurgeret, campi medio circumfusa, refugium amiserit, pestem invenerit. |