Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUARTUS., CAPUT III.
| 1 | His dictis accendit militum fortitudinem, quibus reparantibus vallum, plerique per praerupta subtraxere se obsidioni. |
| 2 | Nam iam et alimoniae inopia incessebat, et infracta muri cessura machinis arbitrabantur. |
| 3 | Unus deinde fons intra urbem, et ipse muris proximus erat, quae res eos in summo timore posuit, ut frequentissimi dilaberentur. |
| 4 | Qui vero permanendum putarunt, pertinaciter praeliabantur. |
| 5 | Interea Romani turrem altissimam suffodientes, vi maxima subruerunt. |
| 6 | Quo casu concussa civitas, perturbati omnes totius urbis paventes ruinas. |
| 7 | Unde et Chares aeger corpore, tanti terrore sonitus exanimatus, mortem implevit. |
| 8 | Romani tamen, patefacta urbe, ingressu abstinuere, donec Titus ingressus est, qui dolore paterni periculi excitus, cum paucis in urbem irruit, et maximam Iudaeis cladem invexit. |
| 9 | Tantum qui in superioribus erant, saxa volventes accessu prohibebant Romanos: spicula torquebant, sagittas iaculabantur. |
| 10 | A Iudaeis impulsa facile in pronum saxa devolvebantur, missilia perveniebant, descendebant sagittae non sine eorum periculo quos offenderant. |
| 11 | Romanis adversum editiora montis iactus inefficax, conatus irritus, atque ipsis periculosus; cum subito orta venti procella, Iudaeorum retorquebat sagittas, repellebat spicula. |
| 12 | Quae vero Romanus exercitus iaculabatur, in hostem referebat: ita elementorum ipsorum repagulis et ventorum turbinibus oppressi, supremo excidio captae urbis universi, quicumque illic reperti sunt, interiere. |
| 13 | Quatuor tantum millia a Romanis interfecta: quinque millia praecipitio periisse accepimus: nulli aetati venia data. |