monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XX. > CAPUT PRIMUM. > CAPUT LI. > CAPUT XX. > CAPUT V. > CAPUT VI. > CAPUT I. > CAPUT VI. > CAPUT VII. > CAPUT PRIMUM. > CAPUT VIII. > CAPUT IX. > CAPUT IV. > CAPUT VI. > CAPUT III. > CAPUT XV. > CAPUT V. > CAPUT VIII. > CAPUT L. > CAPUT IX. > CAPUT IV. > CAPUT V. > CAPUT VIII. > CAPUT VII. > CAPUT IX. > CAPUT IV. > CAPUT XI. > CAPUT V. > CAPUT III. > CAPUT VII. > CAPUT XV. > CAPUT XLVII. > CAPUT XXII. > CAPUT XIII. > CAPUT XXV. > CAPUT XVIII. > CAPUT XXXIX. > CAPUT XVII. > CAPUT III. > CAPUT VII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., , VI. <<<     >>> VIII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER SECUNDUS., CAPUT VII.

1 Aegyptius quoque pseudopropheta adveniens, et magicis imbutus artibus dum iactat se prophetico spiritu coelestia annuntiare oracula, triginta fere millia Iudaeorum associavit sibi, eosque ad montem Oliveti congregans, frequenti irruptione penetrabat Hierosolymam; ita ut etiam Romanas incursaret custodias, quae ne quid a populo moveretur, Hierosolymas praetendebant.
2 Ubi etiam haec compressa est insolentia, quasi in aegro corpore alia pars gravius inflammabatur.
3 Plurimi enim palam discedendum a Romanis, libertatem servitio praeferendam vociferabantur, progressisque in agros quibus alimonia deerat, vi expetebatur.
Ambrosius HOME