Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XXXI.
| 1 | Antigonus interea fugam quam paraverat, distulit: quem morantem Herodes circumfuso exercitu obsedit; incubuitque ea parte quae erat ante templum, qua parte etiam Pompeius murum irruperat. |
| 2 | Tanta autem iam victoriae regi praesumptio, ut etiam obsidione coepta ad accipiendam uxorem Alexandri filiam deflecteret, hymenaeis classicum mutans, et nuptias bello intermiscens; atque ex occasione praelii coniunctionis opportunitatem adeptus, a festis ad bellum revertitur. |
| 3 | Occurrit et Sosius missus ab Antonio in adiumentum regium: ita coniunctis viribus, cum usu belli et disciplina militari Romani praestarent, et regi studio placendi inniterentur, vix quinto mense facta irruptio, Herodianis murum ascendere ausis. |
| 4 | Irruentibus autem Romanorum centurionibus oppidum, innumeratae factae caedes, vastata circa templum omnia. |
| 5 | Alii fugientes ad templum, alii congregati intra domos obtruncabantur: nulla miseratio senectutis, nulla infantiae aut muliebris infirmitatis. |
| 6 | Obtulit se Antigonus, et immemor loci, deiecit se ad pedes Sosii. |
| 7 | At ille quem tanta rerum conversio admonere debuit misericordiae, conviciatus iacentem Antigonum vocavit, nec tamen quasi mulieri pepercit, sed vinctum in carcerem detrusit. |
| 8 | Fluctuare Herodes, quomodo Romanorum manibus eriperet patriam, quomodo templum a gentilibus incoinquinatum reservaret. |
| 9 | Festinabant enim Romani spectare mysteria interiora, profanare sancta sanctorum. |
| 10 | Rex vero nunc prece, nunc minis removere singulos, fuga deteriorem arbitratur victoriam, si quid sacramentorum divulgaretur. |
| 11 | Instare ad praedam Romani, Herodes resistere, ne vacuam sibi urbem relinquerent, regnumque sibi superesse deserti. |
| 12 | Sosius contra captae urbis praedam militibus deberi asserebat. |
| 13 | Sed rex de proprio spopondit militi se pecuniam daturum: atque ita reliquum patriae quod remanserat, pecunia redemit: ut promissum impleret, humanissime milites suscepit, rationabiliter duces, ipsum quoque regia liberalitate Sosium remuneratus est: nemo ingratus recessit. |
| 14 | Sosius coronam Deo obtulit, et profectus secum abduxit Antigonum ad Antonium, quem ille quasi degeneris animi virum, securi percussit. |