monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XIII. > CAPUT XXVI. > CAPUT XVII. > CAPUT XXVIII. > CAPUT X. > CAPUT V. > CAPUT XII. > CAPUT XXXIII. > CAPUT II. > CAPUT XLI. > CAPUT XVI. > CAPUT X. > CAPUT XXIX. > CAPUT XLVIII. > CAPUT VII. > CAPUT XXIV. > CAPUT XXX. > CAPUT II. > CAPUT XXXII. > CAPUT XXI. > CAPUT III. > CAPUT XXIV. > CAPUT XVI. > CAPUT II. > CAPUT XXI. > CAPUT XXXIII. > CAPUT XXXII > CAPUT XII. > CAPUT XXIII. > CAPUT XIV. > CAPUT XXVI. > CAPUT XIX. > CAPUT XL. > CAPUT XVIII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XVII. <<<     >>> XIX.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT XVIII.

1 At in Syria Scaurus qui ducis officio praeerat receptis urbibus, quas Iudaei invaserant in mediterraneis, Scythopoli, Ippone, Pella, Samaria, Iamnia, Mirisa, Azoto, Arethusa: maritimis quoque, Gaza, Ioppe, Dora et ea quae Stratonis turris olim vocabatur, postea autem Caesarea nuncupata sub imperio Herodis, qui et ornatum addidit et nomen mutavit, adversum Arabas bellum moliebatur, Iudaeam inter Euphratem et Aegyptum: Syriam quoque suis reformatam finibus, iudicio coercens praedandique cupidine; quod potius reor, quam proferendi imperii gratia: summam regni Arabiae Petram invadere volens, difficultate quidem locorum impeditus, irrumpere nequivit; plura tamen vel propinqua urbi vel longe posita devastavit, quibus in locis exercitum eius morantem fames incesserat; ac pene incidisset facinus miserabile, nisi per Antipatrum laborantibus Romanis Hyrcanus alimoniam ministrasset; idemque de consilio Scauri Aretam monuisset solvere bellum pecunia.
2 Denique trecentis talentis Arabs hoste se exuit, Scaurum redemit: hoc regressionis eius pretium fuit: quae res Hyrcano fidem cum Romanis firmavit, societatem et profunda pace securitatem fovebat; quod in locis hostilibus exercitui Romano, opera eius ex indigentia gravi, frumenti satietas facta, auxiliumque praesto fuit.
Ambrosius HOME