monumenta.ch > Ambrosius > 7 > 7 > 7 > CAPUT XV. > 7 > A > CAPUT XIV. > A > CAPUT XIV. > CAPUT XIV. > CAPUT XIV. > CAPUT XXXIII. > CAPUT XLII. > CAPUT XXXIV. > CAPUT XLVI. > CAPUT XXXVII. > CAPUT XXII. > CAPUT XXXVIII. > CAPUT XXXI. > CAPUT XXV. > CAPUT XXXVI. > CAPUT XLIV. > CAPUT XXX. > CAPUT II.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , PRIMUM. <<<     >>> III.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., CAPUT II.

1 Dignum igitur ut crudelitatis eius seriem non praetereamus, quo iudicium Ioannis etiam post mortem probetur, qui summam publicae rei seniori committendam filio haudquaquam existimavit, quem tanto declinaturum furore a pietatis lege et norma iustitiae praevidebat.
2 Haud scio, morum ne eius contuitu, an insita gratia sacerdotum principibus, ut his aliqua quae futura erant, etiam minus dignis infunderentur.
3 Facinus miserabile fuisse, qui fratribus inviderent amorem naturae: inde mali prima oborta est labes: invidiae commenta consecuta huiusmodi sunt.
Ambrosius HOME