monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 10 > 8 > 73 > 5 > 3 > > 2 > 7 > 6 > 7 > 5 > 4 > 3 > 12 > 9 > 1 > 10 > 11 > 8 > 7 > 2 > 5 > 4 > 3 > 6 > 21 > 75 > 82 > 81
Ambrosius, De apologia David, § 80 <<<     >>> § 82

Ambrosius, De apologia David, § 81

1 Merito ergo et hic dicit: quoniam si uoluisses.
2 sacrificium dedissem utique; holocaustis non delectaberis.
3 sacrificium deo spiritus contri bulatus: cor contribulatum et humiliatum deus non spernet.
4 et sicut supra dixi certum est mysterio conuenire quod ipse dominus Iesus uidetur hic quoque ex sua persona loqui, qui superius illud personae suae euidenti testificatione deprompsit.
5 ipse enim uerus Dauid, manu fortis, uerus humilis atque mansuetus, primus et nouissimus, aeternitate primus, humilitate ultimus, per cuius oboedientiam humani generis culpa deleta, refusa iustitia est.
6 ipse, inquam, Iesus, umbrae finis et legis, aduenit humilitatis magister docere superbos sensu et tumore cordis inflatos ad mansuetudinem et simplicitatem esse migrandum.
7 quomodo igitur in typo eius mysterii peccatum inputari potest, cum in ipso mysterio sit remissio peccatorum ? nisi forte ideo Dauid iniquitatem suam peccatumque confessus est eius admissi, ut ipse ad remissionem peccati et gratiam mysterii pertineret.
Ambrosius HOME

bnf1732.382