Ambrosius, De apologia David, § 79
| 1 | et addidit: labia mea aperies, et os meum adnuntiabit . |
| 2 | laudem tuam. |
| 3 | os peccatoris deus claudit, ne loquatur iustitias dei: iusti aperit, ut loquatur. |
| 4 | cuius ergo labia aperit, hunc peccati absoluit reatu. |
| 5 | illius autem aperit labia dominus qui accipit uerbum in apertione oris sui. |
| 6 | unde et apostolus petit se adiuuari orationibus plebis, ut aperiatur sibi ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi. |
| 7 | linguam uero pro. |
| 8 | sermone accipimus eius qui exultat in dei laudibus. |
| 9 | unde et illud sic aestimatur: lingua mea calamus scribae uelociter scribentis, sermo infusus prophetae. |