monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 20 > 3 > 12 > 7 > 29 > 4 > 5 > 8 > 9 > 6 > 1 > 76 > 35 > 65 > 45 > 73 > 85 > 71
Ambrosius, De apologia David, § 70 <<<     >>> § 72

Ambrosius, De apologia David, § 71

1 simul illud considerandum, quia non aufertur spiritus nisi domini uoluntate, sicut BOn datur nisi domini uoluntate.
2 qui utique cum datur, non quasi coactus operatur, sed pro sua uoluntate diuiditur, sicut scriptum est dicente apostolo: haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis prout uult.
3 cum igitur non auferatur nisi domini uoluntate, apparet quia una trinitatis uoluntas est.
Ambrosius HOME

bnf1732.382