monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 7 > 1 > 6 > 9 > 8 > 1 > 4 > 5 > 6 > 7 > 9 > 8 > 3 > 4 > 20 > 5 > 14 > 3 > 12 > 51 > 15 > 69
Ambrosius, De apologia David, § 68 <<<     >>> § 70

Ambrosius, De apologia David, § 69

1 grande igitur supplicium proici a facie dei.
2 proiectus est Adam de paradiso nec inmerito; ipse enim se ante absconderat a facie dei.
3 exiuit et Cain a facie dei non solum post parricidale commissum, sed etiam postquam deum putauit esse fallendum, ut crimen negaret.
4 peccator igitur excluditur a facie dei, iustus autem dicit: ecce ego.
5 denique ipse Dauid cum uideret interire populum, semet ipsum optulit dicens: 'ecce sum, ego peccaui et ego pastor male feci', et sic ira domini mitigata est et uenia donata.
Ambrosius HOME

bnf1732.382