monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 20 > 3 > 12 > 7 > 29 > 4 > 5 > 8 > 9 > 6 > 1 > 76 > 35 > 65
Ambrosius, De apologia David, § 64 <<<     >>> § 66

Ambrosius, De apologia David, § 65

1 in quo autem cor mundum est, innouatur in eius interioribus spiritus.
2 uiscera enim uelut interiora sunt corporis: ita sunt et intellegibilia uiscera animae, ut sunt uiscera misericordiae, ut sunt interiora quae benedicunt dominum, de quibus ait: benedic, anima m a mea, dominum et omnia interiora mea nomen sanctum eius.
3 uiscera autem animae adinuentiones sensuum sunt, bonae cogitationis studia, uirtutum perseuerantia, postremo illae quae graece ἒννοιαι dicuntur.
Ambrosius HOME

bnf1732.382