Ambrosius, De apologia David, § 62
| 1 | peccatum autem aut donatur aut deletur aut tegitur. |
| 2 | donatur per gratiam, deletur per sanguinem crucis, tegitur per caritatem. |
| 3 | similiter et iniquitas, quae aestimatur habitudo mentis iniustae, licet Iohannes in epistula eum qui fecerit peccatum et iniquitatem fecisse dixerit, sicut habemus scriptum:. |
| 4 | omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit. |
| 5 | peccatum est iniquitas, quia in peccato ipso iniquitas est; tamen, ut nobis uidetur, peccatum opus est iniquitatis, iniquitas autem operatrix culpae atque delicti. |
| 6 | plus est ergo ut ipsa iniquitas deleatur, excidatur radix et seminarium peccatorum. |
| 7 | tollatur mala radix, ne malos fructus faciat, aboleatur erroris omnis affectus, uniuersa iniquitatum genera tollantur. |