Ambrosius, De apologia David, § 60
| 1 | Merito ergo istis exultans ait: auditui meo dabis gaualum et laetitiam, exultabunt ossa humiliata. |
| 2 | probasti, domine Iesu, quia numquam tua uerba praetereunt, probasti illud euangelicum quod dixisti: multi prophetae et iusti uoluerunt uidere quae uidetis et audire quae auditis. |
| 3 | ecce Dauid solo laetatur auditu, quia futura esset remissio peccatorum, et prophetat quia exultabunt ossa humiliata. |
| 4 | sicut omnia iusti ossa dicent : domine, quis similis tibi? sic exultabunt ossa humiliata, humiliantis scilicet animam suam iusti. |
| 5 | dicuntur ergo ossa uirtutes, dicuntur ossa uelut quidam animi motus uel animae, qui motus humiliantur peccatis, exultant gratiae caelestis munere. |
| 6 | dicuntur et ossa populi ecclesiarum, unde habes dictum in psalmo: non est absconditum os meum, quae fecisti in abscondito. |
| 7 | os suum ecclesiam dixit et plebis deuotae conuentus sacros, quoniam sumus membra corporis Christi de carne ipsius et de ossibus eius. |
| 8 | hoc igitur dicit, quia ecclesia domini omnia opera diuina cognoscet et fidem resurrectionis accipiet. |