Ambrosius, De apologia David, § 57
| 1 | ideo in quo uoluit dominus nulla huiusmodi originis esse contagia, dicit illi dominus: priusquam te formarem in uter matris tuae, noui te et, priusquam exires de uulua, sanctificaui te et prophetam in gentibus posui te. |
| 2 | quis tantus, cui tam magna delata sunt? numquid Hieremias ? sed non ille utique in gentibus propheta propositus, sed in Iudaea tunc temporis, nunc autem etiam in nationibus, quae in Iesum dominum crediderunt. |
| 3 | uide tamen ne illi dicatur, qui antequam nasceretur ex uirgine, iamdudum erat et erat semper et operabatur etiam in uter Mariae constitutus et ita sanctus erat, ut sanctificaret prophetas suos. |
| 4 | in quo solo et. |
| 5 | conceptus uirginalis et partus sine ullo fuit mortalis originis inquinamento. |
| 6 | dignum etenim fuit ut qui non erat habiturus corporeae peccatum prolapsionis nullum sentiret generationis naturale contagium. |
| 7 | merito ergo Dauid flebiliter in se deplorauit ipsa inquinamenta naturae, quod prius inciperet in homine macula quam uita. |